Happy Easter! Paşte Fericit! Prospera Pascha sit!

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/f/fc/RabulaGospelsCrucifixion.jpg

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/f/fc/RabulaGospelsCrucifixion.jpg

1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
2 Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
7 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.
8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”. Evangelium Secundum Matthaeum, 28: 1-10

https://ro.wikipedia.org/wiki/Fi%C8%99ier:Chora_Church_Constantinople_2007_013.jpg

https://ro.wikipedia.org/wiki/Fi%C8%99ier:Chora_Church_Constantinople_2007_013.jpg